Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:955 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Phallomycetidae Hosaka, Castellano et Spatafora, subclass. nov.
Basidiomata hypogaea vel epigaea, solitaria, gregaria vel caespitosa, sequestrata, resupinata, effusoreflexa, pileata, turbinata, infundibuliformia, coralliformia, clavata, stellata vel recepticula singula vel irregulariter ramosa a volva basali exorienti. Rhizomorphae saepe conspicuae ad basim vel latera basidiomatum, tegetem densam hyphalem interdum producentes, interdum hyphis ampullaribus acantho-cystidiis contentis luteolis. Hymenium interdum cum FeSO4 coerulescens. Gleba taxorum gastroidum maturitate gelatinosa, mucilagina, cartilaginea vel pulverea, grisea, viridis, olivacea, brunnea, cinnamomea vel nigra, saepe columella bene evoluta. Sporae in hymenio exposito enatae vel in gleba inclusae, ballistosporicae vel statismosporicae, symmetricae vel asymmetricae, globosae, subglobosae, ellipsoideae, elongatae, cylindricae vel fusiformes, laeves, verrucosae, echinatae vel porcatae, interdum utriculo vel vestigeis episporae, in KOH hyalinae vel brunneae, saepe cyanophilae. Ordo typus: Phallales. Ordines inclusi: Phallales, Gomphales, Hysterangiales, Geastrales.
 
Taxon name: