Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:191 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Rhizoctonia cerealis van der Hoeven spec. nov.
Coloniae in agaro solani tuberosi glucosato (PDA ditto) fere lente crescentes, hyalinae vel sordide albae, mycelio aerio albo mediocriter evoluto. Hyphae vegetativae primariae 3.8-6.2 µm latae, laterales 5.1-8.7 µm, aeriae 2.8-5.3 µm; generaliter angulis rectis ramosae, basi ramorum constrictae, septo primo paucis micris ab origine disposito; rami hypharum interdum anastomosantes. Omnes hypharum cellulae binucleatae. Hyphae moniliformes longitudine irregulares, e cellulis doliiformibus 17-30 x 7-15 µm constant. Sclerotia post 10 vel plures dies in PDA formata, primo alba vel flava, postea brunnea, globosa vel irreg. ularia, 0.3-1.2 mm diametro, e cellulis doliiformibus laxis composite, superficie non multum differente; sero in vitro sclerotia atrobrunnea in moles majores confluentia. Occurrit in Secali cereali. Tritico aestivo, Arena saliva, Hordeo vulgari velut causa morbi macularum oculiformium atrium.
Typus CBS 236.77, isolatus ex morbosis plantis Secalis cerealis, Vada (Wageningen-Hoog) in Neerlandia, 1974.
 
Taxon name: